monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 63 > sectio > sectio 66 > sectio 49 > bnfGrec107.807 > Psalmi, 47 > sectio 9 > sectio 25 > csg75.52 > sectio 2 > csg48.237 > sectio 12 > sectio 89 > hlw17.271 > csg235.219 > sectio 6 > sectio 45

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Explanatio Symboli, 1, 45
Nequaquam ergo dicendum est tres deos aut tres dominos esse, sed unus Deus dicitur, qui omnia creavit, et unus Dominus, quem omnes creaturae Dominum invocant, et cuius oves propriae sunt; et ideo prohibendum est, ne ulla singularitas in unitate divinitatis habeatur, quia unus Deus est. Et Pater a nullo est factus, quoniam ante eum nullus apparuit, a quo genitus aut creatus esse possit, sed sine initio aeternus est.